- SACARISCRINIARIUS et SACRISCRINIUS
- SACARISCRINIARIUS et SACRISCRINIUSapud Aelfricum in Glossis, Custos Exxlesiae est in Communione Romana idem cum Sacrista, qui alias Thesaurarius quoque et Apocrisiarius dictus occurrit: Subiectum esse Archidiacono, et ad eius curam pertinere custodiam facrorum vasorum, vestimentorum Ecclesiasticorum, seu totius thesauri Ecclesiae, nex non quae ad luminaria pertinetn, sive in cera sive in oleo, legitur in l. 1. Decret, tit. 26. c. 1. apud Car. du Fresne; qui Librum Ordinis S. Victoris Paris. MS. c. 20. In eandem rem laudat, ubi paulo prolixius officium istud sic describitur: Ad officium Sacristae pertinet, omnia quae in thesauro sunt custodire, reliquias et omnia ornamenta altaris et sanctuarii ac totius Ecclesiae, sive in auro, sive in argento, sive in ostro et palliis et tapetibus et cortinis: sacrias quoque vestes et pallas et manutegia, calices et textus et cruces et thuribula, et candelabra et coetera vasa, quae vel ad ministerium vel ad ornatum altaris et sanctuarii totiusque Eccoesoae pertinent, Libros quoque Missales, Epistolares et Euangelia. Vide quoque Dominic. Macrum in Hierol. De Sacrista vero Apostolici, ut vocaut Palatii, quem semper Praelatum esse consuevisse, scribit Auctor libri Ceremon. Capellae Pontif. multa commentatur Waddingus in Annal. Minorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.